monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 15
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, XIV. Quia Deus unica vita in semetipso subsistens a nullo esse acceperit, sed omnibus esse dederit; item de creatione angelorum et de ruina superborum, et de confirmatione beatorum spirituum, et quod diabolus, quamvis in hoc semper laboret, numerum salvandorum destruere non possit. <<<     >>> XVI. Quod hominem a perditione nullus posset eruere; ne que deceptorem eius diabolum revincere nisi solus Deus; et verba libri Apocalypsis Ioannis apostoli, et quo sensu accipienda sint; de odio et persecutione draconis in mulierem et semen eius, et quomodo a terra adiuta sit.

XV. Quia homini in virtute divini luminis facto, sed fraude diaboli decepto, Deus vestem de aere creaverit, indutumque a paradiso in exsilium huius mundi ad luendam inobedientiae culpam expulerit; et quod in deiectione eiusdem hominis creatura a pristino decore obnubilata sit, et qualiter homo ipse per elementa adiutus vivat et operetur. MANUSKRIPT-LINKS AUSBLENDEN

1 Tunc Deus in lumine virtutis suae hominem fecit, illumque in inexstinguibilem lucem paradisi posuit, quae imputribilis cum fructibus suis manet; sed homo inobedientiam arripuit, ac sic nudum se esse cognovit; quod diabolo multum placuit, qui eum denudaverat, quoniam et ipse pulchritudinem gloriae suae perdiderat.
2 At Deus in pallida nube sicut flamma, quasi illi alienus, apparuit, velut etiam obtecta facie postmodum Moysi et caeteris charis suis se ostendit, eumque nudum esse noluit, quia ut filius suus vestimento humanitatis quandoque indueretur voluit, et ideo etiam vestem de aere per quem animal vivit illi dedit, quoniam ipse Adam et Eva animal audierant, ubi praeceptum Dei deseruerant.
3 Et sic in miseram peregrinationem expulsi cum aliis fructibus terrae putribiles effecti sunt, atque in casu et egressu eorum omnis creatura mundi obnubilata est, velut si radius solis per densam nubem fulgeat, quemadmodum etiam ingressus paradisi antiquo deceptori obnubilatus est, ita ut deinceps illuc non introeat.
4 Deinde homo cum creatura operari coepit, quia sicut ignis alia quaeque accendit et perficit, ita et homo cum reliqua creatura est, atque creatura in igne latet, qui omnia perfundit et probat; ipsique aqua adest, quae omnia mundat; et ignis in tanta vi ardet, ut nulli parceret nisi per aquam temperaretur.
5 Et ut aqua igni parcendo adest, sic etiam humanitas divinitati adiuncta est, ut parcat, quoniam homini non prodesset, quod in tenebris iaceret, nec ullum lumen daret.
6 Ipse enim igne coagulatur et aqua perfunditur, ut forma esse possit, et propterea etiam omnem formam luteam quam facit, igne et aqua perficit.
7 Deus utique vivens lumen est, a quo omnia lumina clarescunt, unde et homo per ipsum vitale lumen manet, et ipse etiam ignis est.
8 Quapropter et hominem igne coquit et aqua perfundit, ideoque etiam aqua ex nimio calore in carne hominis rubet et manat.
9 Et quomodo conveniens esset ut homo tenebrosus maneret, qui de lumine clarescit, et se non moveret cum de igne vivat?
10 Quod si homo absque opere esset, et si habitaculum non haberet, vacuus foret.
11 Nam Deus ignis et lux existens per animam hominem vivificat, et per rationalitatem eum movet, sic etiam in sono verbi totum mundum creavit, qui habitaculum hominis est, qui scilicet homo cum omnibus hlw17.264 v his operatur, sicut et Deus eum in omnibus perfectum fecit.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik